Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo
quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis?
P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda
sunt et conlocanda1. Proprie autem in rebus invenire, in
verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune,
tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque
omnis actio eloquendi comes est; earum2 rerum omnium
custos memoria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.